Liber Leviticus*

Caput 13: Versus 20

Contaminabit.Quia in habitu est peccatum, et animae mala depastio per ulcus incubuit. Unde lepram ex vulnere efflorentem vocavit.Caro et cutis quam ignis exusserat,etc.ISICH.Supradicta videtur repetere, sed partim eadem dicit, partim adjicit, alteram quippe passionem, sed eamdem ponit indicationem. Egit enim de ulcere quod aliqua aegritudine neglectae carnis generatur et proficit. Ulcus ergo carnis nostrae est voluptas, ebrietas, gastrimargia et hujusmodi, quae luxuriante corpore et in semetipso pruriente proveniunt. Nunc autem de plaga majori, id est exustione ignis. De quo dicitur:Ignis adversarios consumetIsa. 74..
(* Traductions européennes)